Latin
148
Kepler, Astronomiae pars optica 148
Unproofread scanNot analysed yet
Huc non equidem planè ridiculè referas &illud, quod Proclus Lycius in sphaera tradit, vbi antarcticus à pede anteriore vrsae maioris describitur, hoc est, vbi stella in pede illo quotidiè contingere videtur horizontem; ibidem aestiuum tropicum ab horizonte secari in 5 &3. Hae binae traditiones inter se non conueniunt: suspicio plausibiliter in refractiones coniici potest, quod aut pes vrsae tangere videatur horizontem, quem tamen re verâ subit: aut quod Sol citiùs iusto oriens, serius iusto occidens productius in Clepsydra spatium diurnum notat, quàm est, vnde maior iusto portio de Tropico extare, altitudoque poli maior iusto putabitur. Scio non adeò accuratè scriptas illas traditiones, &crassiùs sumi posse. Sed cùm hic modus altitudinem poli annotandi admodum sit facilis, monere doctos volui, quod &Tycho fol. 95 Progymnasmatum fecit, considerarent, quibusnam locis terrarum Ptolemaeus altitudinem poli ex hac longissimae diei obseruatione constituerit. Forsan enim hinc est, quòd ante 100 annos Antonius Maria, Copernici Praeceptor, existimauit, altitudines poli in omnibus Italiae locis decreuisse: nempe si quorum locorum Ptolemaeus olim rectè notauerit latitudines, eae posterioribus temporibus ex aestimatione longissimę diei, propter refractiones modum excedentes, nimio fuerint auctae: Vel è contrario, vt Ptolemaeus eas inuestigauerit ex obseruatione breuissimae diei, quae cùm maior iusto sit ob refractiones, phantasiam facit portionis maioris extantis supra horizontem &depressionis sphaerae. Monuit haec eadem Gilbertus Gulielmus, in illa sua recondita Magnetis contemplatione, concisis verbis, lib. 6. cap. 2. Vir equidem talis, cuius diuinis in uentis omnes Naturae studiosos plurimùm delectari conuenit. Cuius familiaritatem, nisi mihi pomposa illa Tethys inuideret, discendi ardore me demereri sine magna difficultate posse, vt non est superba philosophia, sperauerim. Quae ex Proclo attuli, eis similia ex Cleomede adiungi possunt, qui ea porrò ex Posidonio adducit, sed &ab eodem Proclo in fine sphaerae referuntur: itemque &à Plinio lib. 2. Canopum in Aegypto in meridie altitudinem 7 graduum praeferre, in Rhodo horizontem stringere, in qua insula noctis aestiuae ad diem proportio traditur ea, quae est 19 ad 29. Cùm enim hinè existat altitudo Rhodiorum ciuitatis 36'. Alexandriae verò sit 31'. quomodo Canopus, qui in Rhodo vix à summis montibus est conspicuus, teste Proclo, idem in Aegypto 7egradus, seu quarta parte signi extare potest? Hanc enim altitudinem constanter &iisdem verbis produnt Proclus &Cleomedes, &Plinius, astipulante etiam Ptolemęo, qui latitudinem ei stellae tribuit 75'.