Latin
149
Kepler, Astronomiae pars optica 149
Unproofread scanNot analysed yet
Aut igitur hallucinari necesse est omnes authores vno ore, aut in Aegypto, versus ostia Nili, versus montes Lunae, &illas regiones, quae continuis pluuiis infestae sunt, necesse est, obiici spectantibus in Alexandria aërem, qui prodigiosam aliquot graduum causetur refractionem: qui non sit ita praecisè insulae Rhodi ad meridiem, vti sanè est Rhodos aliquot gradibus occidentalior Alexandria. Minus fortasse firmitatis obtinet, quod idem Cleomedes considenter affirmat, duas esse stellas, diametro distantes, Oculum Tauri &cor Scorpii, quarum quaecunque oriatur, reliqua occidat, simulque in horizonte conspiciantur. Si hoc verè quisquam vnquam vidit, per refractionem vtramque supra horizontem eleuatam fuisse necesse est, cùm re verâ non possit aliter fieri, quin in hac septentrionali mundi parte, aut altera, aut vtraque semper infra horizontem sit. Nam etiamsi diametro distant precisè, quoad longitudinem: vtraque tamen in eodem australi hemispherio est, altera latitudinem habens 5'. 31. altera 4. 27. Huc aliquid, quamuis obscurum, ex Procli diadochi libro Hypothyposeon astronomicarum, &eius mirabilium quaestion. 8. referri possit: quamuis interim &hoc videtur, loqui illum de excessu anni tunc crediti, supra iustum modulum. Verba tamen eius ex interpretatione Vallae ita sonant, ac si miraretur aliquid, refractionum occasione in Solis motu apparens: Solem amplè spectari, ortumque facere tanquam considentem. Nam iisdem penè verbis vsus est Wilhelmus Hassiae Landgrauius, in prima sua de rebus astronomicis ad Tychonem epistola, refractionis animaduersae occasiones explicans. Ac etsi quae ibi Proclus miratur, ob vitium calculi tunc vsitati accidere potuere: ita tamen in rationibus eorum reddendis Proclus desudat, vt non iniuriâ suspiceris, refractionibus sese immiscentibus, negocium redditum esse perplexius; quod citra eas illi facilè fuisset expedire. Clarius aliquantò Martianus Capella, Encyclopaediae libro 8. cuius de Zodiaci latitudine verba haec sunt: Solenim in nullam (Zodiaci) excedens partem, in medio libramento fertur, absque ipso librae confinio. Nam ibi se aut in austrum aquilonemue deflectit ad dimidium ferè momentum.