Latin
150
Kepler, Astronomiae pars optica 150
Unproofread scanNot analysed yet
Satis scrupulosè expressit refractionem horizontalem: quare absurditas &insolentia affirmati, quod Sol vnico Zodiaci loco in latitudinem Zodiaci declinet, suspicionem mihi iniecit huius cemodi. Cùm aequinoctia, potissimùm autumnale, diligenter obseruarentur, &quidem in horizonte, Sole oriente vel occidente, propterea quod visibilis horizon, vt antea dictum, instar instrumenti est, factum esse, ex crebra repetitione, vt refractionem, quae in horizonte contingit, tandem animaduerterent Mathematici, cumque causam ipsam ignorarent, hoc spatiolum quantum per refractionem Sol polo propius admouebatur, ipsi Solis motui tribuerent. Si cui haec Capellae interpretatio minus placet, is ad defendendum authorem afferat aptiorem. Caeterum, coniecturis omissis ad succedentium authorum certiora testimonia conuertamur. Alhazenus Arabs, cui Risnerus quingentorum annorum etatem non inepta coniectura tribuit, &,qui duobus post Alhazenum seculis propemodum floruit, Vitellio noster, in Opticis suis idem planè testantur, experientiam quidem allegantes astronomicam, quod hodie Tycho Braheus exquisitissimis instrumentis planè in lucem extulit, sidera refractè spectari circa horizontem, de quibus supra satis. Bernardus Waltherus in libello obseruationum, qui subiunctus est Regiomontani Torqueto, planè idem testatus est, se experientiâ edoctum, astra saepè supra horizontem apparere, cùm re verâ sint infra. Id fuit ante annos 120 ferè. Sed dignus est locus, cui lux afferatur, vt eius viri inuenta cum nostri Tychonis comparentur. Verba authoris hęc sunt. Anno 1489 die 6 Martii circa occasum Solis, dum videlicet in medio coeli esset 25 HI. Solper armillas in 29'. 15'. N. Venus per alium circulum, Ecliptica Solem diuidente, in 27'. 15. V.