Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomiae pars optica 159
Unproofread scanNot analysed yet
Ioannis Iessenii à Iessen amici mei Anatomiam Pragensem: propterea quòd is non tantum Aquapendentium se potissimùm sequi profiteatur, sed &suopte marte plurimùm Anatomicis laboribus impenderit: Si quos in hoc ordine meliori merito, ipse professione Mathematica occupatissimus pręterii, veniam mihi dabunt. Oculus à Graeco ὀπή, vnde ὅπτεθαι, ὅψις, ὅμμα, ὀφθαημὸς. quòd hae sint rimae seu aperta foramina, è tenebroso capite in clarum aërem pertingentia; vt contraria ratione lupus à νυκές dictus esse videtur: non ab occulendo, nam clausi nullo sunt vsui. Bini sunt in animalib. ¶lleli, &congruo interuallo, vt sup. c. 3. &infra c. 9. dicetur, ob distantias rerum notandas, non verò alter in compensationem alterius amissi. Natura enim nihil iacturae destinat. Situs eorum in altissimo loco, vt visus ad tantò remotiora loca pertingeret. Cùm enim terra, &mare potissimùm sit sphaericum, oculus nulla collocatus in sublimitate, nihil planè de planitie posset intueri, rumore globi quaqua versum praepeditus. Id nos docent ciconiae, maxime Camelopardali, erecto collo ad visum &auditum rerum remotarum tanto distinctiorem capiendum: supra omnia Aquilae, quae vniuersam regionem, praedę causa lustraturae, sublimia petunt. Quare clariùs Tessenius, quàm Platerus, ideò sublimes esse oculos, ille ad plura spectanda, hic vt singula ex alto meliùs perspicerent. Nam quod singula attinet, meliùs illa e propinquo inspiciuntur. Et nummum in terram proiectum, aut plantam humilem contemplaturi oculos demittimus. De homine Ouidius ethicè &sapienter. Pronaque cùm spectent animalia caetera terram Os homini sublime dedit, coelumque tueri Iusiit Iußit, &erectos ad sidera tollere vultus. At physicè si consideres, neque oculi sunt in vertice, neque caua oculi sursum, sed ad latera &deorsum secundo naso magis patent. Itaque sermonis commutandi causa sic in homine siti esse videntur, cùm sit homo animal sociabile &politicum. Ipsa itaque corpora ad societatem inuitant, magis quam animalium. Itaque hanc Platteri sententiam (vt recta rebus opponerentur, anteriorem locum obtinuerunt) quod hominem attinet, pulchrè de alio homine homini opposito acceperis. Alia causa petitur à dignitate hominis. Cùm animalibus caeteris pastus debeatur, demissos habent oculos ad sibi proxima.