Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomiae pars optica 160
Unproofread scanNot analysed yet
Homo creaturarum dominus sic directum habet vultum, vt continuè, quàm latè pate ant termini possessionis suae, contemplari inuitetur, ij sunt coelum ipsum, montibus vt videtur contiguum. Sed causa cur in idem latus vergant oculi &aures, petitur rectissimè à motu, qui cùm fieri debuerit in lineâ rectâ, horizonti parallelo, omninò flexus membrorum, &situs necessariorum sensuum in plagam de circulo horizontis eandem vergere debuerant. Cumque Galenus oculorum causâ caput in subsimi esse dixerit, cùm non possent oculi longè à cerebro abesse, sitque consentaneum, ideò &collum flexibile factum, vt ad ea, quae à tergo sunt, videnda &audienda sensus conuerti possent: hinc non ineptè componi videtur, tanquam ex elementis, &haec ratiocinatio: ideò vicinos esse oculos cerebro, quia obiecta visus &auditus sunt causa finalis motus localis, &vero motus localis omnis in cerebri arbitrio situs est. Vt igitur artus corporis quouis fulmine citiùs ad persequenda ea accingerentur, quorum spectra per sensus ad cerebrum ferrentur, oculos in ipso quasi complexu cerebri constitui oportuit. Latent oculi singuli in cameris singulis, securitatis causa; prominent tamen, ne lateribus camerae impediti, non possent in totum hemisphaerium vno intuitu prospicere. At cùm totalis iste prospectus non posset esse distinctus, nisi in medio, à lateribus verò confusus esset, motum oculis adesse celerrimum oportuit, quò meliùs prospectus transferret ad singulas hemisphaerij partes.