Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomiae pars optica 161
Unproofread scanNot analysed yet
Ampliùs cùm bini oculi sint, ob discernendas rerum distantias, directione ipsis, seu contortione creberrima opus fuit, quae itidem motus est. Non verò expediebat, oculos hoc motu centro suo emoueri. Vt igitur super centro mouerentur, sphaericos exteriûs esse oportuit, nisi quatenus intra caput musculis oblongis vestiuntur, &processu seu canali quodam longo in cerebrum pertingunt. Vt autem etiam anteriori parte, qua non atteruntur motu, ad partes faciei, sphaerici essent, sic postulare videbatur palpebrarum necessitas. Nam quia perspicuum esse oculum oportuit, vix id obtineri poterat, in membro, quod perpetuo cum vniuerso corpore caleret, quin identidem lacrumae &aër in aquam resolutus, &exterius adhaerescens, &puluisculi aduolantes, extergerentur, atque etiam oculus humectaretur, sicubi siccior &scaber esset euasurus. Haec omnia praestare videtur palpebra, quod manifestum est in lacrumantibus. Eadem palpebra simul &tegendi officium est nacta, cùm periculum imminet, aut cùm somnus obrepit, Naturâ auertente etiam occasiones periculorum, quae imminebant, apertis oculis, dormiente homine. Atque in hunc extersionis finem interior palpebrae tunica membranea est &mollis, eiusdemque cum illa tunica substantiae quam extergit, arcus verò in limbo, Tarsus dictus, teres &duriusculae internę substantiae, vt sunt omnia cartilaginea; cedentia in sensibile quippiam summa superficie, resistentia verò ipsa mole corporis &duritie densata. Ita fit, vt membrana superior corrugari appetat, tendaturque globo oculi, &sublato tarso, in se coëat; depresso verò tarso, nuspiam à globo oculi dehiscat, non vno loco plus tendatur quàm alio, cùm vnus sit totius tarsi motus. Hic igitur Tarsus aperiri &claudi vix aliter potuit, sine fathiscentia, &cùm inferiore tarso socio suo vniri, quàm si globus oculi esset sphaericus, ipsi verò tarsi arcus semicirculares, vtroque termino, tanquam in oppositis globi polis affixi. Ex hoc etiam machinamento bini in quolibet oculo exstiterunt anguli, quos canthos seu Hirquos appellant. Quorum linea distantiae cur in distantiam binorum oculorum competeret, dictum est supra capites. nempe, vt aemularentur oculi cùm singuli, tùm iuncti, tractum horizontis visibilis. Atque vt id fieri posset, &litudo visionis hanc lineam sequeretur, cameram oculi, frontem inter &maxillam, nonnihil deprimi oportuit, ne quid illic obstaret. Id quidem apud nasum necesse non fuit, potiùs vallum ex naso fieri oportuit, ne confunderetur visus vtriusque oculi.