Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomiae pars optica 163
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ex his etiam causa cernitur, cur recta cilia sint, non supina, non prona, non sparsiora, non densiora, non longiora, non breuiora, &recurua modicum. Haec sunt, quae oculum ipsum circumstantia, ad videndi officium concurrunt. In ipsius oculi globo recensendo tantùm hoc mihi videtur elaborandum, vt Anatomicos rectè intelligam, &bonum agam nomenclatorem. Sic ergò mihi videntur anatomici oculum &pingere &describere, ac si species oculi tota, vt à cerebro nascitur, caepae repręsentet effigiem: quae vt ex bulbo constat, &ex caule, sic oculus ex globo aspectabili, &ex processu latente, inque cerebrum pertingente. Et quidem in caepis inueniuntur nuclei, toti latentes in bulbo, quos tunicae bulbo &cauli communes includunt &abdunt. Iis nucleis non malè comparaueris humores, qui sunt in sphaera oculi, claudunturque pene eodem modo à tunicis, quae sunt oculo &processui in cerebrum, quin &ipsi cerebro communes. Nam ipsa quidem cerebri substantia duabus ambitur tunicis, quarum interiorem tenuem, exteriorem crassam, Meningem appellant, vt ita in cerebro tres sint res, à quarum vnaquaque sua tunica porrigitur in oculi processum, &postea in ipsum oculi globum. Crassa meninx exteriorem tunicam oculi producit, tenuis membrana mediam, ipsa verò cerebri substantia neruum opticum, qui fit tunica intima, hęcque ipsa non simplex. Quamuis Platterus hanc tunicam impropriè dici asserat, fortè quod neruos opticos neruis reliquis similes statuat, cauos esse neget, quos alii omninò cauos esse asserunt. Iam oculi globum distinguamus in hemisphaerium apparens, &latens, &id quidem quod apparet, subdiuidamus in album &solem seu Iridem, vt explicatius loquamur. Aiunt igitur Anatomici, à crassa meninge pronasci exteriorem globi ocularis tunicam, quae sola totum oculum amplectatur, sed secundum diuersas eius partes diuersa sortiatur nomina &affectiones. Nam à nerui optici fine per totum hemisphaerium latens, &per album oculi, nomen habet σκληράδης tunica, &dura, crassa, opaca, alba, ac pene cartilaginea est: pars verò ea, quae Solem oculi obtegit, pellucida est &protuberat, indice Iessenio, &suffragante experientiâ, diligentique oculi viui inspectione: Sic vt cornea minoris sphaerae portio sit, Sclerodes maioris: quod diligenter memoria retinendum est. Quamuis in tanta exilitate nequeat distingui, sphaeraene an sphaeroidis potiùs portio sit?