Latin
CAPVT V
Kepler, Astronomiae pars optica 164
Unproofread scanNot analysed yet
Priusquam autem ad reliquas duas tunicas accedam, plura de hac exteriori tunica sunt dicenda. Nam etsi haec respectu caeterarum principalium exterior est: non tamen est totius oculi extimum. Etenim in hemisphęrio latente musculis tegitur tota omnibus partibus, &quae inglobo sunt, &quae in optico processu: ijque musculi neruosas extremitates seu tenuitates emittunt etiam in illam tunicae sclerodis partem, quae est in albo oculi, quae eam passim amplectuntur. Neque hoc solum, sed etiam apericranio nascitur aliqua membrana, adnata seu adhaerens seu ἐπιπερυκύα dicta, cui globus oculi eo in circulo affixus est, quo latens hemisphaerium ab apparenti distinguitur. Quae membrana illic gemina effecta hinc palpebras succingit, inde sclerodem tunicam eiusque superstratas musculorum neruosas extremitates integit, perspicua ipsa, vt alba sclerodes tunica nihilominus trans hanc videatur ab inspicientibus. Quòd si bene Iessenium intelligo, vult ille, non album tantum oculi, sed &solem ipsum hac pellucidâ &tenuissimâ membranâ integi: quod quidem requirere videtur affixionis lex: cùm oculus hoc potissimùm vinculo in suo cauo retineatur. Caeterùm Platterus apertè coneam tunicam, quae pars est sclerodis, Soli oculi obtenta, nudam asserit: fortè quod rubentes illae venulae, quae beneficio huius adhaerentis membranę per album oculi videntur discurrere, super Solem oculi, seu super corneam non ingrediantur. Haec discretionis causâ sunt addita, quamuis non faciant ad formanda aut percipienda rerum simulachra, &tantum ad motum &religationem, forsan &nutritionem oculi pertineant. Suspicionem quidem albedo sclerodis, &diuersi colores iridis dictae, praebere possint, quasi &exteriora ad visionem faciant, cum sint interiora nigerrima, exteriora adeò alba. Caeterùm, qui intrò aliquid conferant, non intelligo, cùm ea, quibus subducuntur, &colore nigerrimo, &opacitate, transitum ipsis non praebeant intrò. Itaque si causa horum oculi colorum altior est, quàm materiae penè cartilagineae necessitas, ad firmandam oculi rotundam cameram: non dissimile verò est, ideò Solem dictum, albo circumdatum, &nigrum in centro esse, ipsum colore alio, eoque alias alio, vt Sol vel Iris in albo, nigrum in Iride tanto magis ab extra conspicerentur, possetque quis aspectu iudicare, an in se conijceret alter oculos. Considera verò &38 pr.