Latin
176
Kepler, Astronomiae pars optica 176
Unproofread scanNot analysed yet
Vitreus porrò pelliculam obtinuit, ne humectatione neruum seu retinam eneruaret, &flaccescere faceret; neue anteriori parte pr rimas ciliarium processuum cum aqueo confunderetur. Differre illum oportuit densitate à crystallino, adeoque &ab aqueo, causâ refractionis. Nisi enim rarior esset crystallino, non colligerentur radij à perpendicularibus suis ad coni cuius libet axem. Quod si &densior vitreus aqueo, quò densior, hoc profundiùs descendere poterunt, qui per ciliares rimas ingrediuntur, &extremis conis per crystallinum conformatis appropinquabunt. Crystallinus iam tuniculam est nactus, ne mollis cùm sit, cum aqueo confunderetur. Minor autem est, quàm vt latera retinae tangeret, vt hoc diastemate radii conorum colligerentur ad punctum. Quare &stabiliri &connecti nutrimenti causa debuit, per ciliares processus choroidi annexus. Qui nigri sunt vndique, ne illustrati claritatem facerent: conferti, vt inferior vitrei camera, quod parfuit, obscura esset, neque vitreus illustratus species dilueret, quem ad vsum proculdubio motum obtinebunt sese inflandi, turgefaciendi in clara luce, &extenuandi in maligna, vt vuea. Et hyperbola quidem vel ei cognata figura est in posteriori parte crystallini, vt qui inter hyperbolam deorsum tendunt eiusdem recti coni radii conuergentes ad idem punctum, ij ad idem sed breuius distans punctum colligerentur: quod non in alia figura fieri posse infra demonstrabitur. Gibba verò est superficies anterior crystallini, vt quo obliquius foramen vueae obiicitur puncto radianti; hoc deuexius haec superficies à cono scaleno secaretur, itaque seruaretur aequalitas interceptae à cono quantitatis, quantum fieri posset: vtque omnibus in cornea (ab eodem certo puncto venientibus) refractis, &in idem punctum post refractionem tendentibus perpendiculariter subijceretur: planè circularem, seu sphaericam esse statuo hanc anteriorem crystallini superficiem. Vuea tota cum ciliaribus processibus, ad est tantum ad obscuritatem inducendam, ne lux nimia sit molesta. Ad speciem seu picturam formandam nihil confert, neque si conferret, vnquam illam absolueret &perficeret, cùm foramen nimis sit amplum, pro oculi angustia. Imò in tenebris constitutis dilatatur triplo laxius, quam in luce Solis, vt in tenebris quidem maiorem partem superficiei crystallini detegat, quo plus lucis tam debilis per crystallinum ad idem punctum collectum (quae collectio ad idem punctum à crystallino fit sine ope foraminis) sensum tantò euidentius moueat: in luce verò angustior est, vt plus lucis excludat, ne tàm fortis lux sensum laedat.