Latin
177
Kepler, Astronomiae pars optica 177
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque situs foraminis huius ibi est, vbi est intersectio radiorum, causâ ipsius crystallini existens. Quamuis haec intersectio non fiat in puncto, sed in longissimum conum spargatur, ob circularem crystallini superficiem. Situs igitur foraminis fit basis huius intersectionum coni. Nam inter hoc foramen &crystallinum nulla est intersectio, &si quid ibi esset visui expositum, videretur euersum &confusum. Intus vuea est aspera, ne leuis si esset, repercussum efficeret radii ex crystallini superficie in se repercussi. Tota nigra, etiam quâ retinam complectitur, substantiae similitudine. Nutrimentum enim, quo anteriora nigra fieri debuere, per choroidem transitum habet. Nisi forte &retina perspicuitatem habeat, haecque nigra illam terminet. Aquei humoris necessitas fuit ad cameras implendas, &refractionem in cornea factam continuandam, vt vna esset vsque ad crystallinum. Cornea tunica ex ipsa videtur esse portiuncula sphaeroidis, vt qui in anteriorem crystallini superficiem incidunt perpendiculares, ad vnum punctum coire possint. Nihil tamen impedit, &corneae perfectam esse rotunditatem, vt infra dicetur. 3 Demonstratio eorum, quae circa modum visionis de crystallino dicta sunt. Quaecunque ferè hactenus de crystallino dicta sunt, eorum vulgaria passim cernuntur experimenta in pilis crystallinis, inque vitris vrinarijs limpida aquâ repletis. Etenim si quis cum huius modi globo crystallino vel aqueo contra fenestram vitream stet in conclaui sconclaui aliquo, adhibeatque albam papyrum post globum, semidiametro globi à margine globi remotam, senestra vitrea cum sintextis ex ligno &plumbo canalibus, vitrorum limbos obeuntitibus, clarissimè pingitur super papyrum, cuerso tamen situ. Idem faciunt res caeterę, si paulò plus obtenebretur locus; adeo, vt glonBo aqueo in cameram, quam supra descripsimus cap. 2. p. 7.