Latin
PROPOSITIO III
Kepler, Astronomiae pars optica 179-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Visus ad euidentia rapitur, tenuibus &vanescentibus malignè allicitur Quod experientia testatur, visus proprietas coarguit. Nam ideò datus est, vt moueretur luce, à forti igitur mouebitur fortiter. At moueri à luce, est videre. Quare qui prius ad debilem lucem respexerat, oriente fortiori luce ab eadem regione; eandem consectabitur, priorem amirtet. Vel per 28 primi capitis, cùm fortia oculum immoderatè collustrent, latebit debilior collustratio sub ea. Visus verò sequitur collustrationis rationem.