Latin
PROPOSITIO III
Kepler, Astronomiae pars optica 180
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IV. Tenebrae dant hospitium imagini, oriente verò ex illa imaginis plaga fortiori luce, perit imago. Nam imago est partim intentionale ens, visus opus. Pereunte itaque videndi actu, perit imago. Perit verò actus videndi cum his conditionibus per praemissam. E contrariò, cùm locus seu materia tenebrosa est, circa plagam imaginis: fortior itaque lux imaginis per praemissam, videndi actum causatur. PROPOSITIO V. Ante pilam seu globum aqueum nullus est locus imagini rei post pilam latitantis. Experientia confirmat. Quaerendae igitur fuêre causae. Nam hac propositione quidem non tantùm corrigitur, quod I. B. Portalibro 17. cap. 13 pollicetur, pila crystallina facere, vt pendula imago in aëre videatur, sed etiam propositioni primae huius derogatur. Igitur cùm locus imaginis per 1 huius sit propior oculis, quàm globus aqueus: ergò per 2 huius, difficilius oculi contorquebuntur ad locum imaginis, quàm ad globum. Et per3 huius rapientur oculi ad globum, cuius lux est fortior &euidentior, quàm radij rei per pilam ad punctum seu locum imaginis pertingentes. Per 4. igitur huius: Lux à globo aqueo, illustrans locum imaginis interpositum, dispellit imaginem, nouo sui videndi actu elicito. Hinc Porta titubans: Si visibile, inquit, fuerit maximè visibile, vt ignis, vel candela, res sine difficultate, &clarior videbitur. Ergò quae non sunt ignis, difficillime, fatente Porta, inusitato imaginis loco cernuntur. Quid multis. Hae sunt Opticorum conclusiones ex insufficienti &non vniuersali demonstratione, de loco imaginis profectae. Quorsum pertinet &illa, quae Porta capite io praecedenti docuerat, Lente crystallina conuexa imaginem in aëre pendulam videre. Ratio enim propemodum est eadem. Propterea addit: Si papyrum obiicies, clarè videbis, vt candela accensa super papyrum ardere videatur. Nempe malignè &vix videbitur imago, fatente Porta, in ipso nudo aëre. At si papyrum obiicias, si inquam interponas papyrum inter lentem &visum. (Nam hic Porta mecum adhuc de imagine loquitur, nondum de pictura, de qua verum, hoc est, vt infra patebit) iam non pendula in aëre, sed fixa in papyro videbitur imago. Papyrus enim euidentiùs feriens oculos, stabilit illos in loco imaginis vt contorqueri eo possint. Et tamen quia tùm papyrus clarior imagine, papyrus praecipuè videbitur, imago secundariè. Non enim solae mathematicae dimensiones imaginem creant, sed etiam &multò magis colores atque lumina &physicae causae, de quibus 2. 3. 4. pr. huius cap.