Latin
PROPOSITIO XX
Kepler, Astronomiae pars optica 18
Unproofread scanNot analysed yet
aeque ponderent CA. AD. dico non antiquitati tantum, sed rerum naturae, sed vtilitati generis humani bellum indicere, qui negat redituram CD. ad Horizontis aequilibrium, seu ad angulos cum BA. rectos. Contra Trutina sit AE. inferius &euersa, virgula CD. centrum habens ex Cardani &Guidubaldi imaginatione in A. sine Trutinae, &CA. AD. ęquiponderent. Dico rursum redituram virgulam ad aequilibrium. Quod si de hoc situ affirmauit Aristoteles, manere virgulam CD. semel inclinatam; fatendum omninò erit, lapsum esse experiundo: quamuis hoc falsum de vtroque situ sibi demonstrandum Guidubaldus sumpserit. Sed videant eruditi, nullamne interpretationem admittant verba Philosophi: Suspicor enim, quęsisse coętaneos Aristotelis aliqua in libra compendia, inflexâ virgulâ, trutinaque in medio arcus infibulatâ; quo pacto vel deC Vel hoc pacto. pendens à trutina libra, vel incumbens illi, iam inferior iam superior censeri possit, prout arcus sursum vergit vel deorsum. Et tum si centrum virgulae hoc modo superius sit Trutina, fieri concedo quod quaerit Aristoteles. Causa enim penè eadem est cum illa, quae efficit, quò minus conus anguSic enim plus dimidio à calo insistens maneat, sed euertatur: qui tatheto sursum vergere potest, men manet ab angulo appensus. quod sieri Aristot. affirmat. Natus autem est error Guidubaldo ex falso principio: definiebat aequeponderantia, quae manerent, quomodocunque collocarentur, modo ęqualibus à centro lineis. Sed propius ad rem veniamus. Dicit ex Aristotele Carda- Velitatio cum Cardano. nus, grauius esse CA. cum est altius, angulo scil. minore CAB. leuius verò A D. cum est humilius, angulo scil. maiore BAD.