Latin
PROPOSITIO XX
Kepler, Astronomiae pars optica 19
Unproofread scanNot analysed yet
&hoc demonstrando titubat. Summa eò redit, angulos addere grauitati, Firmamentum ex Mechanicis: nam CAB. acutus est, cuius crura à pondere in C. facilius diuelluntur, quàm BAD. obtusi crura, à pondere in D. vincit igitur illud pondus. Verùm si genuina causa esset, effectus analogiam causae sequeretur, essetque eadem ponderum in inclinata libra proportio, quae angulorum. At hoc falsum est. Aliam itaque causam eminus nobis ostendit Cardanus, sed demonstrationem non expedit: Quamuis, inquit, C. graue est, naturâque aptum ferri ad terrae centrum, quàm proximè per AC. amplitudinem potest: tamen non descendit vltra aequilibrium, quia AD. aequipondium cogeretur contra naturam ascendere: Ita principium petitur. Imò, Cardane, non hoc tantum quaero, sed aliquid amplius: Si omninò, quod grauius est, centro proximè accedere nititur: ergo cum sunt inaequalia in lancibus pondera, cur quod est grauius, non planè locum imum petit, leuius vero plane in apicem attollitur? Ergo causa haec est, eadem nempe quae in statera. Centro A. diastemate AC. AD. scribatur circulus, in eo perpendiculum BAF. Manifestum est, neutrum ponderum in C. &D. vel profundius descendere posse, quàm in F. vel altius attolli quàm in B. Ac cum vtrumque hoc naturâ sit, vt ad imum tendat, contendantque secum invicem: partientur secum descensum BF. in proportione, qua ipsa sunt. Ducantur ex DC. perpendiculares DG. CH. Per ea igitur, quae dicta sunt, erit BH. descensus ponderis L. ad BG. descensum ponderis D. vt est C. pondus ad D. Dico hanc esse rationem staterae. Nam &quia HAC. GAD. aequales, Et CA. AD. aequales, HG. recti: erunt &AH. AG. aequales: quare &residua de aequalibus HB. GF. Vt ergo C. ad D. sic FG. ad GB. Ducatur ex F. perpendicularis in CD. quae sit FK. Ergo quia CAH.