Latin
PROPOSITIO VI
Kepler, Astronomiae pars optica 182
Unproofread scanNot analysed yet
praemissam &globus &imago eodem videndi actu spectabuntur. PROPOSITIO VII. Imagines rerum per globum aqueum visarum vtroque oculo confusae &geminatae apparent, vt plurimum. Hoc experientia confirmatum nunquam fieret, si Portae experimenta modo allegata sine vlteriori cautela consisterent, aut citra omnem limitationem vera esset 47. decimi Vitellionis. Probo sic propositum. Nam per 5. locus imaginis vsitatus, pro vtroque oculo adhibendo, vtplurimùm ineptus efficitur. Ervò per 6. cuilibet oculo imago haerere videtur in superficie globi. Quod si superficies globi esset locus imaginis vsitatus pro vtroque oculo, (vt in nonnullis mediis fieri possibile est) tunc vtroque oculo vna &eadem cerneretur imago. Atqui hic ponitur locus iste, in quo vtroque oculo eadem imago cernitur, propior visui, quàm globus; necesse est ergò geminari imaginem, &confundi visum, propterea quia eodem intuitu idem quidem vitrum directè cernit, at simul eâdem luce, quâ vitrum, cernit &imaginem altero oculo directè, altero indirectè. In superiori schemate, cum D locus imaginis puncti A esse debuerit, vtroque oculo B. C. spectante, neque possit figi visus in D. quia FH res est euidentior: accidit igitur, vt visu in alterum refractionis punctum F translato lineis CF. BF. videatur quidem F punctum legitimè, sed duabus lucibus, alterâ ex A. lineis AE. EF. FC in C oculum, alterâ lineis LK. KF. FB in Boculum veniente. Propterea visus insuetus duas diuersas res A, L directè (per refractionem) intueri, directo vtroque oculo in punctum F. certificatur quidem de F. confunditur verò circa AL imagines. Nam manente sic visu, &directo oculo B in BF. punctum A per AG. GH. HBlincas lateraliter ingreditur B oculum: directè verò erat ingressum C oculum. Quare videns visus punctum A altero oculo directe, altero indirectè, iure existimat, se videre duas res. Quod sivisus nec in F. nec in H dirigatur, scilicet in locum intermedium, tunc is globi locus directè quidem videbitur, vtrinque verò imago aliqua indirectè. Hîc propter schematis opportunitatem, quamuis extra oleas adijcio demonstrationem eius, quod Aristoteles sectione 31 pro blemate 11 &17 quaerit. Quomodo cùm vterque oculus ab eo dem principio sit aptatus, tamen insit oculis facultas vnam rem pro gemina aestimandi: citra etiam considerationem globi aquei aut speculi caui?