Latin
PROPOSITIO VI
Kepler, Astronomiae pars optica 183
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo, concurrere dualitatem oculorum, &distinctionem directae visionis ab obliqua seu obliquarum ab inuicem per diuersas superficiei partes. Sit in praecedenti figura FA paries; oculi BC. quorum acies in vnum parietis punctum dirigantur, id sit F. intermedio loco collocetur visibile, cuius species est geminanda, id sit D. Cùm igitur FC sit axis oculi C conti nuatus, D apparebit oculo C in linea axis. Et cùm FB sit axis oculi B continuatus, BD verò sit linea alia quàm axis, Dapparebit oculo B extra lineam axis in alia parte superficiei, ita pro diuersa collocatione in oculis diuersae species apparebunt. Ebriosis itaque &morbidis, &pueris senibusque, &quorum voluntarij motus impediti sunt, hoc accidit.