Latin
PROPOSITIO VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 185
Unproofread scanNot analysed yet
Probo sic: GAB &GCB efficiunt summam 2 rectorum, per 22 tertij. Ergò GAB &complementum GCB ad semicirculum sunt aequales. Sed ECB maior est, quàm GCB pars. Ergò HCB complementum ECB minus est, quàm complementum GCB. hoc est, quàm EAB. Cùm igitur EAB maior sit quàm HCB. basibus rectangulorum aequalibus, ideoque rectangulis in eundem semicirculum quadrantibus, erit BImaior, quam BH. Ergò rectangula BIE. BHE basi BE communi rursum in eundem semicirculum quadrabunt, eritque ideò BEA maior quàm BEH vel BEC. quia illi longior BI subtenditur, huic BH breuior. Eodem modo &DEC minor esse probabitur, quàm CEB. dummodò teneas GBE multò minorem esse quàm GCE. quia GE huic &rectiùs &propiùs obiicitur, quàm illi.