Latin
PROPOSITIO VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 184
Unproofread scanNot analysed yet
in sphęram densiorem obliquè incidunt, refringentur ergò ad perpendiculares BA. GA. &KBC. LGH. fiunt binae lineae, angulos in B. G. facientes. Ergò CB secat BK. quare &eius parallelum DA producta. Sic HG. secat GL. quare &eius parallelum DA. Et quia BC. GA concursurae cum AF exeunt in medium rarius, refringentur igitur à perpendicularibus AC. AH. ratione contraria, angulis verò iisdem, vt sint aequales KBC. BCF. sicut LGH. GHI. quia incidentiae B &C aequales sunt, vt &G. H. Vide prop. 9. decimi Vitellionis. Sed BC ipsa vt &GH secturae erant AF. multò igitur magis CF. HI. secabunt AF in F &I. quia plus in illud latus inclinantur. Lemma ad propositionem IX sequentem. Cùm ab aequalibus circuli arcubus rectae ducuntur ad punctum extra circulum, inaequales sunt anguli ad punctum, ab aequalibus arcubus subtensi, &maiores, quorum arcus sunt diametro per punctum viciniores. Circuli ex centro F sint aequales arcus AB. BC. FCD. Et in AF diametro punctum E extra circuli circumferentiam. Connectantur ABCD termini cum E. &cum Fcentro, &cum G puncto superficiei, &inter se vicini, lineis AB. BC. CD. DiCOAEB maiorem esse quàm BEC. &tunc maioPremquàm CED. Propositum quidem facilè patet. Nam in F omnes anguli sunt aequales, inde versus G. remotiores ab EA. fiunt maiores: donec in G fiant iterum aequales per 21 tertii Eucl. ergo post G versus Eminores fiunt, qui ab EA remotiores. Causa est inclinatio AB. BC. CD linearum aequaqlium, maior in remotioribus. Continuetur enim FEC in H. &ex B in EA. EH. perpendiculares cadant BI. BH. Erunt CHB. BIA rectangula basibus CB. BA aequalibus. Dico primò EAB maiorem esse, quàm HCB.