Latin
PROPOSITIO XIV. Problema
Kepler, Astronomiae pars optica 190
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIV. Problema. In aqueo globo determinare loca intersectionum, quibuscunque radiationibus axi parallelis. In schemate prop. 8. iam repetito cum LG tangit sphaeram in G. refractio horizontalis est per 8 pr. quarti capitis, 36 1/2. quare AGH residuus ad rectum est 53 /2. Huius verò AGH. vel MGH ad superficiem duplus est MAH. quare MCH arcus, eius mensura est 107°. Et HG arcus 73° complementum ad semicirculum: NH verò excessus super MH quadrantem est 17u8. Et quia HI tangit sphaeram, IA secans est. NHarcus, sc. 104569. &NI4569. vicesima circiter pars semidiametri AN. Iam sit KB incidentia, seu inclinatio 10 graduum, ex Vitellione angulus refractionis 2°. 15. Cùm ergò BAD est 10. CBA erit 7. 45. Et tantus ACB. Ergò arcus BMC164. 30 &BAD addito 174. 30. Restat CN5. 30. Et quidem si 2°. 15. refractionem duplices, exister CFN4. 30. Et CNF proximè rectus, vt ergo sinus anguli CFN ad 5°. 30. seu subtensam 9596. sic sinus FCN85. 30. ad NF. Quare sicut CFN paulò est minor, quàm CN arcus, sic AN semidiameter paulò minor prodit, quam NF distantia sectionis, quae à graduum 10u8. inclinatione monstratur. PROPOSITIO XV. Sectionum à parallelis cum axefactarum finis vltimus non longè abest à sectione radiationis, quae io graduum obliquitatem obtinet. Ipsum quidem nunctum, vbi fieret vltima intersectio, geometricè designare desperaui: Quaeso te Lector, hîc me adiuues. Infinitè non distare constat. Nam per 8 huius, probaui, omnes axi parallelos gemina refractione facta concurrere cum axe. Cur autem non dispergantur longius haec puncta concursuum, sed conferta sint in fine, ac penè vnum plurimarum radiationum axi vicinarum: qualitercunque demonstrabo expropositione 9 praemissa. Nam primum refractiones, vt prop. 8. 4.