Latin
PROPOSITIO XIV. Problema
Kepler, Astronomiae pars optica 191
Unproofread scanNot analysed yet
capitis demonstratum, planè insensibile est, quin proportionentur incidentijs propè perpendicularem in inclinatione paruâ. Quare refractio remotioris ab axe (proximae tamen per se) insensibiliter est maior quàm refractio propioris, respectu suae incidentiae. In lemmate verò pr. 9. etiam CEB insensibiliter est minor, quam BEA. Ergò refracti proximè repraesentantur in magna propinquitate, à lineis AE. BE. ad idem penè punctum concurrentib. &CP(proxima axi AE) insensibiliter superiùs secabit AE. quàm BE. sic vt P. E. sint proximè idem punctum.