Latin
PROPOSITIO XX
Kepler, Astronomiae pars optica 194-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XX. Per globum densioris medii punctum quodlibet, remotius intersectionibus parallelorum, pingit sese fortiter super papyro, collocata in termino vltimo intersectionis suarum radiationum: non ante, non post hoc punctum, &pictura ex omnibus constans punctis, cuersa spectatur. Quod se fortiter depingat, causa est, quia globus multos radios perpendiculari proximos, àpuncto profectos, in vnum punctum colligit, per supra demonstrata. Quod autem id fit non in otermino cititimae intersectionis, causa est, quia citimam intersectionem efficiunt α0.