Latin
PROPOSITIO XX
Kepler, Astronomiae pars optica 195
Unproofread scanNot analysed yet
σω radii à lateribus debilius allapsi, quia in magna refractione: locum verò sectionis o in papyro occupant etiam, radii eiusdem, lucentis per globum, puncti caeteri nondum intersecti, collecti tamen &clari, itaque collectos ad sectionem o obliterant. Denique coni venientes ab aliis punctis rei lucentis, sunt latiores adhuc, vt hic 1κ. &partem loci alter alterius occupant, pariuntque confusionem. Contra in intersectione postrema multi radii ab eodem lucente puncto, proximè circumsistentes perpendicularem fortissimum ψer coeunt ad vnum punctum per 15 praemissam, &quia coni attenuati sunt in mucrones, nullam alienam regionem occupant; vt ita singula puncta seorsim &distinctè pingantur. Solummodo radij aliqui caeterorum in re visibili punctorum allabuntur, sed iam intersecti &debiliores, vt si conus alius in vterminaretur; essent igitur eodem loco, vertex noui &intersectus nυveteris coni: qui si qua est in hac pictura confusio, eam pariunt. Imago verò euersa est, non ob transitos terminos intersectionum, hactenus explicatos, ante vitrum; sed quia punctum quodlibet rei visibilis, perpendiculariter in sphaeram radians, sese fortissimo cono post vitrum pingit; vnde fit vt axes conorum ψωin centro sphaerae sese intersecent ipsi, refractionem non passi. Haec est genuina causa inuersionis picturae, quae fit à sphaera densiore, quando ea non tegitur aliquo solido, relicto foramine.