Latin
PROPOSITIO XXV
Kepler, Astronomiae pars optica 199
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXV. Quomodo radii conuergentes in idem punctum cogantur in propius punctum, iam est explicatum. Danda verò nobis est opera, vt &hoc doceamus quomodo fiat, vt quisunt intra medium densius conuergant ad idem punctum, qui tamen primitus ab eodem puncto fluxerunt. Vt si in figura priore radij λβ. κγ. 1δ. θ ε. νζ venientes ab eodem a puncto, colligendi sint in idem vpunctum. Cum autem, vt iam saepe dictum, nulla differentia refractionum sit, siue ingredi dicamus radios, siue egredi, è medio densiori: erit igitur demonstratio eadem, hoc solo dempto, quod superficies, quae divergentes intra medium, foris est colligatura, acutior esse debet quam illa, quam cap. 4 num. 5 inuestigauimus, eo quod illa parallelos, hoc est neque conuergentes, neque diuergentes, cogit. E contrario igitur, quę conuergentes &annuentes intra densius medium, foris est coactura celerius, erit obtusior, quàm illa capitis. 4. Caeterum, neque sensu distingui inter se possunt hae superficies in tanta exilitate (praesertim, si circa fundum seu carinam hyperboles aut Ellipsis existant) neque sensibile etiam quippiam efficiunt, et si à perfecta rotunditate nihil recedat vtraque. Quod si ergò conoides ellipticum adest, illud in cornea esse necesse est: Crystallini verò superficiem perfectè rotundam, vt venientes radios conuergentes ad idem punctum directè excipiat: &rotunditatem quidem hanc pressam admodum oportet esse, vt cuius centrum longè post oculum est futurum. PROPOSITIO XXVI. Pollex oculi cameram contingens maior iusto &confusus apparet. Nam quia visio sit per picturam, turbatâ picturâ, turbatur visio. Sed per corollarium 2 praemissae 16. propinquante puncto radiante, vt hic pollice, recedit intersectio eius radiationem. Ergò pollice ad oculum accedente, intersectio (quae est huius picturae penicillus, per 20 praemissam) recipit se intro in caput ipsum, &retina secat conum intra verticem. Penicillus igitur crassus non clara &dilucida ducit lineamenta, &terminos dilatat, pro linea superficiem scribens.