Latin
PROPOSITIO XXVII
Kepler, Astronomiae pars optica 200
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXVII. Cum res aspectabilis collocata est vltra punctum cuilibet oculo natura tributum, ex quo in retinae punctum omnes radiationes colligerentur; res illa confusa apparet. Patet contraria ratione. Etenim, per 2 coroll. 16 praemissę, non est idem punctum, ad quod remotae, &ad quod propinquae rei colliguntur radiationes: Est tamen in vno homine vnus &idem perpetuò retinae situs ad humores. At non expediebat remotissimarum rerum distinctissimam visionem conciliare homini, quo pacto praesentia ipsum fugissent. Sed nec proxima solum distinctè debuit videre, vt remota ipsi nimium confunderentur. Itaque libramento opus fuit. Id autem cum habeat latitudinem suam, variat per singularia. Ac fortassis idem est in omnibus crystallini situs ad retinam, non eadem verò humorum densitas. Ergò cùm punctum rei visibilis est nimis remotum, conus eius radians terminatur, antequam ad retinam pertingat, per corollarium superius. Facta itaque sectione iam dilatans sese iterum in retinam impingitur. Inde est vt pro vna re exili &longè distanti, geminas aut tergeminas videant, qui hoc vitio laborant. Hinc pro vna Luna decem aut amplius mihi obiiciuntur. Et quidem vt confusio etiam sequatur hanc coni sectionem, oportet teneritudinem visus accedere, qui à fortibus radiationibus moueatur validè tam in puncto retinae, vbi distincta est visio, quàm circum, per coni radiosi (vitio obortam) latitudinem. Proptereà omnibus quidem coni radiationis coelestis dilatantur, at non omnes ideò confusè vident. PROPOSITIO XXVIII. Qui remota distinctè vident, propinqua confusè; iis perspicilla conuexa prosunt. Qui verò confuse vident remota, distincte propinqua, iuuantur concauis perspicillis. Quanta admiratio, rei tantae tam latè propagatum vsum: &tamen causam ignorari hactenus; vt titubanter pronunciem, clarissimis demonstrationibus inuentis. Vnus Baptista Porta professus est, rationem in opticis reddere: quae à librariis frustrà hactenus requisiui. Non semel me discruciaui, vt causam inquirerem; frustrâ; cùm me visionis modus lateret. Et facio meritissimè honestissimam mentionem D. Ludouici L. B.