Latin
PROPOSITIO XXVII
Kepler, Astronomiae pars optica 203
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque remotissimi puncti radiationes sic in oculum seu corneam n influent, ac si venirent à proximo puncto e. Quid iam intra ipsum oculum in retina fiat per appropinquationem (vel quasi) puncti radiantis, supra explicatum, praesertim prop. 27 praemissa. Rursum κτoπ sit specillum conuexum, punctum 6 radiet, radiationes sunto σο. σπ. Quae quia incidunt in conuexum, coeunt versus perpendiculares ὅν. πν. refringunturque in ὀκ πτ. &hi egressi in *)cauam rarioris medii superficiem, fugiunt à perpendicularibus ρκ. ρl. continuatis, refringuntur igitur in κξ. τ0: sicque occurrunt corneae in ξω. ac si à puncto longissimae distantiae per χξ. ὑω propemodum parallelos essent allapsi. Rursum itaque, quid in concursu radiationum apud retinam emendetur, hac fictâ remotione puncti s. vide supra, praesertim prop. 26 praemissâ. Et hactenus quidem demonstratio eorum, quae supra numero 2 de crystallino dicta sunt. 4. Consideratio eorum, quae Optici &Anatomici de visionis modo dixerunt. Non singula percensebimus, sed potissima, nec omnium sententias, ne confundatur Lector. Vitellio, &ex eo Iessenius, cum araneam &in ea Crystallinum ex retiformi, neruoque nexuissent, potissimas sentiendi partes huic humori tribuunt. Fieri enim sensionem seu visionem cum radii ex rebus visibilibus tunicas, potissimum verò crystallini telam transmittant, speciesque crystallino imprimatur adeo, vt inhaerescat; quem in finem humor iste crassiusculus fit factus. Vt autem distincta fiat visio, perpendiculares esse debere radios in crystallini anteriorem superficiem. Perpendiculares enim ordinari, vt sunt in re puncta ordinata. Nisi enim solis perpendicularibus visio fiat, futurum vt confundatur visio, sicut &radiationes perpendiculares obliquis confundantur. Et tamen aliquid etiam obliquis tribuit experientia validissime conuictus, videri amplius quam quantum de hemisphaerio perpendiculariter oculum ingreditur.