Latin
PROPOSITIO XXVII
Kepler, Astronomiae pars optica 204
Unproofread scanNot analysed yet
Iam vitreum ait Vitellio nutrimentum esse crystallini, aqueum verò eiusdem excrementum, forsan Medicos secutus, nam idem Fernelius ex ijsdem. Pellucidos, hunc, vt ingredi possit species, illum vt species iam sensa crystallino, per vitreum &per spiritus substantiam ad concursum nerui perueniat, ibique a facultate seu sensu communi agnoscatur. Itaque crystallino planitiem (prop. 23. lib. 3.) a posteriori parte tribuit, negatque concurrere debere radios rerum, ne dextra sinistris permutentur in simulachro. Et omninò putat, perfectam speciem rei visae peruenire vsque in concursum nerui. Haec tota sententia (quamuis se authore iactet Aristotele, qui τοῦ ὄμματος, τὶ ὀρατικὸν ὕδατος esse ait cap. 2 de sensu &sensibus) prosternitur, resecto crystallino, à neruo &à retina, nexoque cum vuea, quod supra ex Platero ostensum est. Quid deinde de hac introducta nutritionis &excretionis formâ sentiendum, disputent Medici: certè si nullus ex sensibus est admirabilior &subtilior, quàm visus, indigna sunt haec, quae de visu statuantur. Tum autem tunicis sensum lucis transcribit ex tactu. Si caloris sensu, &si non in momento visio perficeretur, crederem. At nunc lux &colores, minimè sanè calefacientes, &momento oculum ingressae, longe sunt subtiliores, quàm vt à corporea tunica percipiantur, sub tactus ratione. Vide quae capite primo de motu immateriato lucis disputauerimus. Non itaque tunica, ac ne neruus quidem, sed spiritus, imò aliquid fortassè diuinius est, quod lucem suscipit &persentiscit, quod supra negaui ab Opticis inuestigari posse. Nam ibidem &hoc refutatum est, species inhaerescere aut imprimi humoribus. Iam quod simulachrum suum Vitellio format solis perpendicularibus, immane quàm subtiliter distinguat interperpendiculares, illisque omninò proximas. Si lux agit in sensum, &sensus hac actione patitur, pro robore igitur actionis, grauiter ipse &patietur. Atqui penè nihil differunt illustrando perpendiculares, &illis proximae, eò quòd penè nihil hae refringantur. Aequalis igitur penè passio, id est sensio, perpendicularium &iis proximarum. Confusa itaque sensio, frustrà laborante Vitellione. Sed nihil verbis opus. Demonstratum est rationibus &experimentis certissimis, picturam rei seu hemisphaerii statui ad cauum parietem retiformis, sublatâ planè confusione omni radiorum. Certum deinde est, multorum aspectabilis hemisphaerii punctorum radios confluere in vnum crystallini punctum.