Latin
PROPOSITIO XXI
Kepler, Astronomiae pars optica 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXI. Et repercußi &refracti radii post locum paßionis recti sunt Nam lucis natura est, traiicere rectis, quatenus nihil obiectu superficierum patitur per 4. nec quicquam à medii soliditate patiuntur amplius post superficiei traiectum per 10. At motus physici curuantur in arcus, repercussus, quia finita eius virtus; infractus, quia medium etiam soliditate cooperatur: quae in lucem non competunt. PROPOSITIO XXII. Lux colores illustrans vndiquaque repercutitur &colores illustrati radiant in orbem, vt lux ipsa: fortius tamen in directum. Nam omnia, etiam quae colorata sunt, quadantenus sunt perspicua per 10. &colores per soliditatem collustrat per 16. Ergo ex omni latere. Iam verò color est lucis correlatum ad actionem mutuam. Lux verò ferit colorem, idque vndique per soliditatem: Repercutitur igitur quasi à superficiebus vndique. At simul &tingitur per 16. Repercussus ergo radiûs colorem habet medii seu obiecti: Color igitur radiat &c.