Latin
PROPOSITIO XXI
Kepler, Astronomiae pars optica 22
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ea colorata, quae etiam in summo gradu sunt laeuigata, tamen radiant vndique, quod non fieret, si omnis lux à superficie illa vna plagam vnam repercuteretur, nihilque penetraret sedem genuinam coloris, aut non tingeretur: Lux enim in materia dispositione interna corporis non in eius nudo termino. Si cui magis placet, is dicat colorum luces potentiales à luce in actum traduci &excitari, perinde vt ille calor, qui est in Zyngibere, accessu humoris stimulatur, seque ipse incendit, &communicare se incipit; quod idem faciunt omnia semina. De hac quarta lucis specie pauca dicunt Optici. Dicatur nobis lux communicata. Nam lux &repercussa &infracta, est nihilominus illius rei lux, vnde allapsa hoc patitur. At haec lux iam fit quodammodo eius superficiei lux, quam illustrauerat. Est autem eius consideratio maximè necessaria Astronomo.