Latin
CAPVT VI
Kepler, Astronomiae pars optica 234
Unproofread scanNot analysed yet
cùm secant se ad acutos angulos, luna iam ferè interposita inter Solem &visum, aut ei plus appropinquante, falcatam videri. Haec firmiter à Vitellione demonstrata, non indigent pluribus verbis. Addam tantummodo notulas aliquas. Ergò ad prop. 65. Reinholdus hoc monet. Cùm sphaera Lunae sit angusta, Luna nobis vicina valdè, plerumque in corpore Lunae apparere, non meram planitiem, sed quiddam tumidum atque eminens, paulò lncidius, ex quo medio vndique ad extremum ambitum, maculosae quaedam ceu rimae aut fissurae decurrant. Id Reinholdi visus acumini credendum est, quem Plutarchus libello de facie Lunae confirmare videtur his verbis: Atrae in Luna apparentes maculae, quasi isthmis quibusdam à splendore vmbrosa diuidente, ita distinguuntur, vt auulsa à se &suis finibus circumscripta sint &lucidorum in vmbrosa penetratio texturae cuiusdam figuram efficiat. 5. De aetate Lunae cognoscenda ex Phaseos quantitate. Iam quod ad ipsas Lunae phases attinet, Reinholdus rursum monet, augmentum luminis propemodum respondere digressui Lunae à Sole, quod ex Plinij obscuro quodam loco mutuatur, eiusque verum sensum coniecturis venatur. Mihi paulò aliud quàm Reinholdo Plinius dicere videtur; summa tamen sententiae in hoc ipsum axioma tendente. Plinij itaque locum prius explicabo. Luna, inquit, lucet, dodrantes, semuncias horarum adiiciens, (accumulans suae parti lucenti) ab secunda aetatis suae die: nam ante latet vel silet, vsque ad plenum orbem, detrahensque pleno orbi in diminutionem, &tandem in plenariam extinctionem.