Latin
CAPVT VI
Kepler, Astronomiae pars optica 235
Unproofread scanNot analysed yet
Id est: quia Luna in oppositione duodecim horis post Solem in medium coeli venit, &verò vt as, ita totum Lunae corpus, ipsum quoque in duodecim partes seu digitos diuiditur: ideo quot horis Luna à Sole distat, tot vncijs seu digitis lucet, ac cùm non duodecim, sed quindecim diebus impleatur à primo exortu. Igitur non quolibet aetatis die integrâ horâ distat longiùs à Sole, nec integrum digitum adijcit parti lucenti: sed dodrantem &semunciam, hoc est, 45 minuta, &2 cum semisse minuta, in vniuersum 47 cum semisse minuta, vnius digiti, eo quod 47/ horae minutis à Sole digreditur dietim: distributis enim 12 horis in 15 dies, veniunt vni diei 48 minuta. Plinio verò praecisior denominatio non suppetebat, quàm dodrantis semunciae. Itaque &Plinius agricolis &patribus familias regulam tradit, ex latitudine lucentis cornu discere aetatem Lunae, hoc est, digressionem eius à Sole, motu medio. Hanc regulam si quis ad amussim sequi velit, Reinholdus monet, fallere nonnihil. Nos &veri propinquitatem &aberrationem leuiculam demonstrabimus hoc schemate. A centro scribatur circulus maximus corporis Lunae BCD. in ea BAC dia męrros, eique ad rectos EAT. Sitque E centrum Solis, ergò circulus illuminationis erit parallelus ad BAC. scilicet FG. Iam sumatur Hpunctum extra lineam EA. quod designet locum in superficie terrae, in quo visus consistit, &ducatur AH linea axis visionis Lunae, qui sit KL. &connectatur EH. Cùm ergò in triangulo AEH vigecuplo ferè longius sit latus AE. quàm AH. Multò igitur maior erit angulus AHE. determinans digressionem Lunae à Sole, quàm angulus AEH. vtrisque verò iunctis aequalis est exterior &oppositus TAH. Ergò TAH maior quidem est AHE digressione) à Sole, sed exiguo maior.