Latin
CAPVT VI
Kepler, Astronomiae pars optica 237
Unproofread scanNot analysed yet
Decembris vesperi, cum non respexissem ad horam quadraturae Lunae: videbatur mihi Luna adhuc caua, hora dimidia sexta post meridiem. Atqui iam ad terminum τῆς διχστομίας venerat. Nam Sol haerebat in 29°. 30. +): Lunâ iride vestita angustâ, vt hanc inter &marginem Lunae posset diameter Lunae interesse, transiuerat *stellulam quandam in constellatione piscis, sic vt haec in iride Lunae haereret. Apparet hinc etiam, quanta sit certitudo delineationis Lunae crescentis &senescentis, quam docet Albategnius cap. 30. &40. &quàm illa digitorum numero ad visum (quod minus facilè concedere videtur Reinholdus) non respondeat. 6. Nullum vnquam fuisse merum nouiluniu παράδοξον. Quod iam in specie ipsam plenilunij phasin attinet, monet ipse Vitellio prop. 74. in explicatione, &ex ea Reinholdus, ha bere hanc phasin suam temporis latitudinem. Etenim quia So in plenilunio illustrat partes 180. 28'. 12: nos verò videmus, Lunam apogęam sub angulo 30'. perigęam aliquot scrupulis maiorem, &arcus circuli maximi per polum visionis tanto minor est semicirculo: iuncto illo excessu &hoc defectu colligitur gradus circiter vnus. Itaque sub ipsum verissimae oppositionis momentum distant vterque circulus visionis &illuminationis, vndique circiter 30 minutis. Quoad igitur Luna conficit vnum gradum, per horas scilicet duas, durat phasis plenilunij; ab eo scilicet tempore, quo circulus visionis tangit circulum illuminationis in parte Lunae orientali, ad illud punctum, vbi contactus fit in parte occidentali. Haec est ratiocinatio authorum iam allegatorum. Verùm quia hîc ἀκριβολογοῦη, liceat &mihi contradicendo ακριβιλογεῖν. Audiant hanc nouam &admirabilem vocem; quam ex his ipsorum fundamentis extruo: nunquam nec visum esse, nec videri posse vllum perfectum plenilunium. Tantum ab est, vt vnum plenilunium duas horas duret. Etenim quia semidiame ter vmbrae Dum inquiro quaenam haec stella fuerit, nullam hoc loco reperio, praesertim tanta magnitudinis, vt inxta Lunam diuiduam cerni possit. De obser uatione tamen etiamnum certissimè constat. Anne igitur hoc nouum aliquod phaenomenon? vmbrae aequat duas semis lunae semidiametros, addita vna Lunae semidiametro; vt centra Lunae &vmbrae spatium iustum expers vmbrae admittant, conficientur circiter 64. aut 66 scrupula: totidem necesse est, lunam abesse à Solis opposito seu in longum seu in latum; nisi vmbram delibare velit.