Latin
CAPVT VI
Kepler, Astronomiae pars optica 238
Unproofread scanNot analysed yet
At tanto spatio distans ab oppositione iam fit intersectio circulorum illuminationis &visionis: quia hi in distantia Lunae &oppositi loci Solis 30 scrupulorum se mutuo tangunt. Aut igitur nequit impleri Luna ob latitudinem Boream vel Austrinam, aut si potest impleri, articulos peragrans oppositionis, priusquàm impleatur, deficere incipit, vmbram terrae subiens. Nisi forte distanti in Boream parallaxis Austrina, vel contra subueniat. Atque haec de plenilunio. Consimilia ferè de nouilunijs dici possent. Nam quocunque loco Luna in nouiluniis Solem intactum praeterit, ob causas iam dictas, cornu habet residuum. Quin etiam in ipsissima centrali coniunctione, si fortasse minor appareat Sole (de quo infra) circulus illuminationis descendet intra circulum visionis, &videbitur (si Solem interim abscondi contingeret à nostro visu) limbus circulariter illuminatus. Iam autem praefatus sum, me cum authoribus ἀκριβολογεῖν. Nam quod rem ipsam attinet, defectus iste in plenilunio perexiguus est, quod hinc facilè colliges: quod iam modò dixi, insensiles esse partes illas versus circulum visionis decliues, quantumuis satis magnas. Esto namque distantia luminum 179 graduum, &respondeat iam integer gradus in circulo globi Lunae maximo per vtriusque circuli illuminationis &visionis polos ducto, quo gradu transcenderint se mutuo hi circuli. Cùm ergò 90 gradus subtendantur i00000 particulis, 89 gradus particulis 99985. residuus igitur gradus residuis 15 particulis subtendetur, quae vix est septies millesima particulade Lunae semidiametro. Ex his apparet nullum subesse periculum obseruationibus, quando altitudo Lunae instante oppositione, per summum &imum Lunae marginem fuit explorata: etsi Luna propter Boream latitudinem ab Austro, vel contra nondum penitus fuerit impleta. Non tamen negauerim, quin hac causa initia &fines Eclipsium reddat obscupat obscuriores, sicut solent esse valde dubia, eo quod qua Luria solet vmbram ingredi, illa parte propter sectiones circulorum illuminationis &visionis, nudior adhuc à luce esse solet. Quare in vicinia vmbrę, vbi valdè tenuis particula de corpore Solis hunc Lunae marginem illustrat, lumen etiam Lunae valde hebescere conuenit. 7. De συναυγείᾳ, λιπαυγεία in illustratis, &penumbra Terrae.