Latin
246
Kepler, Astronomiae pars optica 246
Unproofread scanNot analysed yet
Nec illud Astronomos moneri multum refert, quomodo ex inclinatione cornuum zodiacum sibi imaginari crassiori minerua possint: &quomodo, cornibus in perpendiculo stantibus, de nonagesimo gradu Eclipticae certiores reddantur. Denique vti linea per cornua producta visum in polum eclipticae inducat. Haec enim passim sunt obuia. 9. De Lunae maculis. Etsi Physicis hoc disputandum relinquitur, quid sint in Luna maculae: cùm tamen istae plenilunio potissimùm emicent, accedat &haec consideratio ad numerum. Et Physicus quidem, etsi quaestionem planè expedierit, parùm ea profuerit Astronomo, (vt fortè ex situ macularum eadem discat, lunâ plenâ, quae ex inclinatione cornuum lunâ falcata: cùm circulus illuminationis, superficiem transiens Lunae, non rectam secet in dextram &sinistram, nec in superiorem &inferiorem partem, sed transuersim à dextro oculo ad sinistrum oris angulum) Astronomus verò Physico multa suppeditat enodandae quaestionis argumenta. Quamuis hoc argumentum pleno libro disputauit Plutarchus, de facie Lunae titulo facto. In eo prima opinio eorum est, qui faciem Lunae putant esse visus affectionem. Multis hoc &uensis argumentis ibi refutatur. Ego experimentum oculare addo. Anno 1602. 21. 31. Decembris manè hora 6 per artificium capite 2 descriptum, &instrumentum ad hanc rem confectum, cuius infra subijcietur descriptio, Luna clarè seipsam pingebat in subiecta papyro, situ euerso, sic vt in coelo erat, gibbosa: Margo circumcirca lucidissimus &candidus, nisi à parte gibbi: nam ibi dilutior cernebatur. Medium vero vna continua macula seu tenebrositas erat, obscurior alibi, alibi clarior.