Latin
247
Kepler, Astronomiae pars optica 247
Unproofread scanNot analysed yet
Neque putes in papyro fuisse, quod sim opinatus inesse radio Lunae; transferebatur enim &gibba facies, &macula in eius medio in omnes papyri partes, quascunque illi subiicerem: quin ex motu papyri primum fuit agnita macula. Figura maculae, qualis quidem per foramen satis laxum ad duodecim pedum distantiam formari confusiuscule potuit, repraesentabat Hebraeum Samech, oppleto ventre: angulo illo (nam in caeteris partibus ferè erat rotunda) propemodum versus medium gibbi protenso. Nec hac solummodo vice, sed saepius periculo facto, semper sese cum lumine macula ingessit, vt impossibile sit visus esse emphasin. Multas illo libro Plutarchus affert de hac Lunae facie opiniones, aliquas etiam Reinholdus, quarum hanc Vitellionis maxime probat, quae Lunam perhibet radios solis transmittere, aliis partibus aliter: quae verò nobis appareant maculae, densiores esse partes, quibus Sol parum luminis infundere possit. Hinc adeo fieri existimat, vt Luna videatur, etiam cùm totum nobis Solem eripit, obiectu sui corporis: tunc enim transire radios Solis aliquatenus, visumque nostrum incurrere. Verum vt apparet, Vitellio non de maculis erat sollicitus, cùm hanc eligeret opinionem, sed de hoc phęnomeno, cur in totali Solis Eclipsi Luna videri queat, parte à Sole auersâ. Accesserunt illi auctarii loco maculę. Itaque si nos infra demonstrationem huic phaenomeno aliam accommodauerimus, liberabimur hac opinione, quae permultum habet difficultatis, causamque macularum, non repugnantibus his authoribus, aliorsum conferemus. Concinnè namque Plutarchus ex illo eximio Lunae splendore à Sole mutuato colligit, densissimum oportere corpus eius esse, quod minimum lucis in profundum demittat. Id facilè patet collatione instituta cum resplendescentibus aliis, penes nos, quorum, quo magis quidlibet perspicuum, hoc minus repercutit radiorum, Nec ita multis Terrae diametris à nobis Luna discessit, vt à Terrenis ad lunaria argumentari, visu praeside, nequeamus. Quòd si aër noster paucorum milliarium profunditare Soli occumbenti obiectus, ita debilitat eius radios, vt vmbra penè careant opaca Soli exposita; idemque vt infra dicetur, duplicato hoc spatio planè vmbram vsque ad Lunae corpus prorogat: An non rariorem hoc ipso nostro aëre fecerimus Lunam, si per quingenta milliaria germanica corporis lunaris (tanta namque ferè est dimetiens Lunae) transire posse Solis radios asseramus, &sic quidem transire, vt in oculos incurrant.