Latin
248
Kepler, Astronomiae pars optica 248
Unproofread scanNot analysed yet
Elegantissimum est illud Plutarchi opusculum, &festiuissimum, dignumque, quo se Philosophus, depositis aliquando studijs grauioribus, oblectet. Quae adeò causa est, vt non inuitus cum ipso tandem authore in hanc sententiam concedam, cuius mihi quidem iam pridem &Moestlinus Praeceptor meus author fuit: dicamque, Lunae tale esse corpus, quale haec nostra terra est, ex aqua &continentibus vnum globum efficiens. Id quidem pertendit Plutarchus, multisque rationibus &oratoriè &argutè communit contra varias obiectiones: vt meritò mirari possit Peripateticus aliquis, tàm multa &solida contra suae sectę placita disseri posse. Me potissimùm ista confirmant. Primum supra dictum est, Lunam, cum bisectam faciem repraesentat, sectionem inaequalem ostendere, &quodammodo tortuosam. Id argumento est, partes eius aliquas esse humiles, aliquas elatiores, easque in tantum, vt à sexaginta semidiametris id sensu discerni possit. Deinde in quibusdam lunaribus eclipsibus magna apparet inaequalitas, eaque non ab vmbra terrae prodiens. Notum enim est, montium fastigia rarissimè vnius milliaris spatio attolli: quorum in diametro terrae sunt 1600. Itaque si quid est in terra asperitatis, id in Luna, quae 60 semidiametris abest, insensibile esse, necesse est. Sit enim altitudo montis, quem circulus illuminationis transit, milliare; hoc est, octingentesima semidiametri pars: maneat haec quantitas etiam eius vmbrae ad Lunam, cumque sexagies octingenta, hoc est, quinquagies mille ferè milliaria unt, vsque ad illam montis vmbram; subtendet igitur vmbra montis vix 4 secunda. Quare quindecim milliarium altitudo demum vnum minutum vmbrae addit, quorum adyo sunt in vmbrae dimetiente.