Latin
252
Kepler, Astronomiae pars optica 252
Unproofread scanNot analysed yet
*Concludo itaque claras in Luna partes, materiam esse aqueam, quae verò caligant, Continentes &insulas esse: totam verò Lunam, vt infra dicetur, aërea quadam essentia circumiri, quae omnium partium radios transmittat. 10. De illustratione mutua Lunae &Terrae. Satis est in confesso, principale Lunae lumen à Sole esse, de cuius modis &varietatibus dictum est hactenus. Sunt autem, qui nihilominus Lunae exiguam aliquam propriam luculam transcribant, his argumentis. Primùm, quod in totalibus defectibus Lunae nihilominus ipsi superest rubor quidam satis clarus. Deinde, quòd in totalibus Solis defectibus Luna rursum tota facie clarè cernatur. Tertio, quoed in nouiluniis, &post illa, biduo &lius, adeoque &in quadraturis, Luna non toto tantùm circulo, sed plane tota facie rotunda cernitur. Verùm nulla harum causarum proba est. De lumine in defectu Lunae residuo dicetur infra cap. 7. quòd nec hoc sit Lunae proprium. De nouae verò &Solem tegentis lumine in praesentia dicendum. Quòd autem aliquando luna nihilominus visa sit, cùm Solem mortalibus cripuisset, authoribus Vitellioni &Reinholdo credendum est, qui ex eo phęnomeno in causas reddendas concitati fuêre: quod non fecissent, nisi de hac re certi fuissent. Attendant, qui Alpes Rhaetias, &qui Italiam incolunt, &MeridionalemGalliae partem, cum Hispania vniuersa, attendant, inquam, in hanc rem &Lunae faciem seu colorem, anno futuro 1605. cuius annidie 2. 12 Octobris, indice Tychonis Braliei calculo Luna ferè περίγειος Soli centraliter in dictis regionibus obiicietur. Nam quod Tycho diametrum Lunae in Sous Eclipsibus minorem esse opinatus est, quàm quae Solem totum occupare posset, de eo dictum nonnihil est in Appendice ad eius Progymnasmatum primum Tomum, &dicetur infra peculiari capite. Id ipsum quidem de Lunae luce in Solis eclipsi Cleomedes ex Possidonij sententia negare videtur.