Latin
253
Kepler, Astronomiae pars optica 253
Unproofread scanNot analysed yet
Quaerit enim, cùm constet, Lunae corpus esse diaphanum, (ex sua sententia) cur igitur radij Solis per illum globum in totali Solis eclipsi non transeant, vti solent per nubem transire, eamque reddere conspicuam, &ex ea claritatem effundere; cur igitur Luna obscura sit, visum effugiat, &dies in noctem convertatur? Et propositâ quęstione, ratiunculas passim colligit, quibus efficere nititur, non debere radios Solis penitùs transire Lunam aut claritatem illi conciliare. Ita planè contrarium dicit eius, quod Vitellio: forsan ex effectu ipso ratiocinatur, diei in noctem conuersione, non verò ex ipso Lunae Solem tegentis aspectu, vt Vitellio. Nam etsi mihi veritas huius rei nullo constat experimento: facit tamen id lumen, quod Luna nascens, potiorique parte à Sole auersa, ostendit nihilominus in toto corpore; vt nihil planè dubitem, quin eodem lumine, multò euidentius oculos feriat tunc, cum Solem, qui oculos solet excaecare, &visibilia opprimere, nostris oculis eripuit. Vitellio igitur, vt supr. dictum, &Reinholdus, de hoc residuo Lunae lumine ambiguè disputant. Vitellio, transiri corpus Lunaeradijs Solis, &transitu facto, valde quidem debiles, sed tamen conspicuos esse, &in oculos incurrere dixit, at non aliâ vice, quàm cùm Luna proxima Soli est. Nam digrediens, vti vmbram, sic hos tránseuntes radios à nobis auertit. Reinholdus cùm videret, hoc pacto deseri ab hac causa dies nouilunio proximos, in quibus clarissimè Luna cernitur toto corpore, diametro per Luminaria iam à nostris oculis aberrante, dixit, Lunae superesse propriam luculam, qua sola diebus nouilunio proximis cernatur, at in eclipsi Solis commisceri hanc luculam cum radiis Solis Lunae globum transeuntibus. Verùm nos iam modo Numero 9 satis euidenter ostendimus, Lunae corpus pellucidum esse non posse. At quòd nec lucula ista propria Lunae sit, infra clarè ostendetur, idque tunc maximè conuelletur, vbi causae genuinae aperientur, quibus perspectis nemo opus esse putabit, aliundè causas alias emendicare. Sunt qui existiment, circulum illum totum conspicuum in Luna nascente, esse nihil aliudquàm circulum illuminationis, qui ideo totus cernatur, quod Lunae diameter apparens tanto sit minor diametro Solis. Haec ratio planè falsa est.