Latin
261.5 to 261.7
Kepler, Astronomiae pars optica 261.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne me falleret visus, saepe socios adhibui, qui quoties virorem emicare existimarent, signo breuissimo id indicarent. Conuenimus in vnum, quod alteri videbatur tacenti, id alter eodeim momento significabat. Haec scintillatio Venerem quoque attinet. Frustra sunt, qui haec omnia putant ab oculi fallacia, ab aëris inconstantia prouenire. Nam cur non omnium siderum, ęquè distantium, eadem est ratio scintillationis? Cur colores exhibet Arturus, rubeus ipse potissimùm, magis verò canis, cuius est crystallinus color potior, cur hic acutiores micationes ciet Arturo, cur longiores? Et cur cor Scorpij adeò celeres, oculus Tauri adeò tardos, prunam sub cinere vigentem te cernere diceres. Capella verò &Lyra, nonne aequè clara sunt sidera, &tamen in Lyra nullos notabis colores, in Capella cum micat omninò colores, tamen serè purpureum. Denique experimentis ocularibus astruitur Planetis scintillatio, ab aliqua vel interna corporis alteratione perpetua &continenti, quàm quasi paroxysmos dixeris, vel ab externa corporis conuolutione, quae Tychoni in Progymnasmatis placuit, partiumque &superficierum, aliarum post alias explicatione proueniens. Anno 1602. 19. 29. Decembris vesperi Venus iam multum decliuis, per patentem fenestram in obscuram Cameram radiabat clarissimè. Aura erat frigidissima. Scintillabat Venus concitatissimè. Cùm ad album parietem respicerem, in quem radius Veneris pro amplitudine fenestrae allaberetur, vndulabat ille, quasi fumo sumo flammam impediente, idque celerrimè, incertis motibus. Nec enim ascendebat, vt credere possem à vaporibus ascendentibus id esse, sed emicans iam ad medium, iam ad superiora conuersione subitanea nunc deorsum, nunc in latus iterum concedebat. Et mehercule nonnihil occulti horroris ciebat illa tàm insolens fluctuatio atrae caliginis in flauo radio.