Latin
263
Kepler, Astronomiae pars optica 263
Unproofread scanNot analysed yet
Celeritas etiam &articuli fluctuationis conueniebant cum scintillatione, oculis ex ipsa stella percepta. Postero die mutabatur aura, apparuitque matutina Iris; secuti venti. Itaque hoc quicquid est, in aurae mutationem contuli. Sed paucos post dies, nempe 5. 15 Ianuarij Anno 1603 vesperi coelo iterum sereno cum Lunae triduanae superessent ad Venerem octo circiter gradus, &vtraque per eandem fenestram radiaret; videbantur vtriusque radij in satis euidenti proportione, sic vt Luna quidem multò clariùs irradiaret, quam Venus, sanè, quia &majus eâ cornu Lunae, sed tamen euidens esset distinctio marginis, vbi concurrebant radij vtriusque, à marginibus solius Veneris. Proportionem conijciebam, claritatis superficierum, quae à Luna, quae à Venere, &quae ab vtraque illuminabatur, eam, quae est 4 ad 1. &5. Vndulabat radius Veneris plurimum, at Lunae planè nihil. Ergò &haec &superior vndulatio fuerunt à reali Veneris scintillatione; non verò, vt credideram, ex aëre iam in ventum transeunte. Attinuisset enim &Lunam. Porrò hanc de luminibus siderum, quamuis Physicam magis, quàm Astronomicam mentionem tantò libentiùs inieci, quod non impossibile existimem, Veneris, Iouis, aliarumque stellarum Azimutha, &altitudinem per sua in parietes illata lumina metiri. Vidi namque Anno 1601 mense Decembri, Iouis &Spicae Virginis distincta lumina per eandem fenestram in eodem albo pariete. Cogitet de hac re Studiosus obseruationum coelestium, adhibeatque, si opus est, etiam specula plana, in quae despiciatur. Semper enim, nescio quo pacto, ad despiciendum procliuiores sunt oculi, quàm ad suspiciendum. 13. De Cometarum lumine. Quidnam esset, quod cometarum faces accenderent, satis ostenderunt per hoc seculum artifices; deprehenso, cometarum barbas semper in plagam à Sole contrariam spargi, nisi Soli oppositi, aut immanis altitudinis portenta, suas ipsi caudas vel barbas obiectu capitis occultarent. Exercent tamen etiamnum ingenia Philosophorum non mediocribus difficultatibus.