Latin
267
Kepler, Astronomiae pars optica 267
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim quia diximus, vulgari optica ratiotione fieri, vt radii solis transmißi per densum Cometae corpus, primum cogantur advnum quasi punctum, ibique sectione facta rursum dilatentur: extremitates itaque caudae laterales vtrinque declinabunt à diametre Solis. Concede iam vt alterum capitis latus seu figurae seu densitatis ratione radios Solis non transmittat, igitur illa caudae pars praecidetur, reliqua in latus alterum declinans, Sola caudae totius, ideoque &declinantis speciem exhibebit. Quin etiam mutata corporis cometici dispositione vel situ ad Solem, inclinatio haec mutaripoterit; vt anno 1596. cauda primum ad dextram declinabat, inde in ipsam diametrum Solis competebat, denique transibat ad sinistram. Idem &de specie mutabili credi potest; ratioque patebit, qua sub Macedonicis armis quondam Hirci effigies Plinio referente in hastam est mutata. Solere namque figuram capitis mutari, exemplo eorundem temporum constat, cum terribilis fax quasi flaminea nubes in duas partes discedere, &in diuersum abire visa est. Quid si verò misceamus Aristotelicam de cauda sententiam recentiori, vt verè expiret aliqua lucida materiae ex capite, &in plagam quidem eam, in quam à Solis radiis quasi expellitur? Tunc si cauda terram contingat, nilinirum aerem veneno infici. Ludicrum hoc non te celabo lector, vt scias Cometae effigiem repraesentare. In cameram cap. 2. pr. 7 descriptam ingrediatur Solis radius, ei ex dimidiâ parte obiice globum aqueum: sic vt radius Solis partm in vitrum, partim in parietem impingat. Cometam in pariete videbus.