Latin
CAPVT VII
Kepler, Astronomiae pars optica 267-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. De Vmbra Terrae. D materiam astronomicam de Eclipsibus subinde propiùs accedimus: quamuis ita arcte inter se connexae sunt disputationes de illuminatione, &de obte nebratione Lunae, vt supra cap. 6. iam de penumbra dixerimus, de illustratione verò multa huc differenda fuerint, nec planè decisa sit sententia, vtrum Luna proprio lumine planè careat. 1. De Figura vmbrae. Vmbram itaque terrae Conum seu metae figurâ esse, propterea quòd &Sol illuminans rotundus, &terra, nihil impedita montibus, rotunda, eademque minor Sole sit, satis est à Vitellione alijsque probatum. Vide lib. 2. Vitellionis prop. 26. 27. 28.