Latin
CAPVT VII
Kepler, Astronomiae pars optica 270
Unproofread scanNot analysed yet
Luna verò cùm proximè terram accedit, ad 54 semidiametrorum confinia venit, ii diametris superior transiens, quàm vmbraterrae, per λεμπterminata, desinit. Haec itaque demonstratio verissima est, nisi quantum in angulo refractionis maximae horizontalis à vero receditur, qui non vbique terrarum eiusdem est magnitudinis. Quid igitur respondendum Astronomis? an non vniuersa doctrina eclipsium, &cum illa dimensiones corporum Solis, Lunae &Terrae, adeoque vniuersa coelestium sphaerarum symmetria, fundamento subruto collabitur? Nempe hoc dicendum, quod res est, aequis auribus nos excipite, ô veneranda antiquitas, Refractionum enim negocium in vestrum honorem deserere non possumus, à Tychone Braheo firmissimè stabilitum: Hoc inquam respondendum: id quod in calculum Astronomorum venit, lumen Solis Lunae eripiens, vmbram esse non Telluris, (nisi in medio, de quo infra) sed aëris terram complectentis. Contingant sphaeram aëris in νξ lineę gr. βξ. concurrentes cum aδin2. Dico igitur ν7ξ vmbram aëris, id esse, quod Lunam suo lumine priuat. Itaque quale opacum, talis vmbra, opacum quippiam &aër continet, praesertim circalimbum, vt omnis globus aqueus Soli expositus vmbram proiicit. Verumtamen, vt aër ad nos radios Solis transmittit, sed iam rubentes: ita duplum eius (imò verò alicubi simplum, alicubi dimidium, eoque minus) transmitrit radios Solis, vsque ad Lunam, neque Luna sub principium Eclipsis in vmbra terrae est, cùm sit adhuc in radiis Solis per aërem transmissis. Atque hoc ipsum est, quod supra cap. 4. Exemplis confirmabamus, Lunam deficere, Sole &Luna supra horizontem apparentibus.