Latin
CAPVT VII
Kepler, Astronomiae pars optica 271
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim visio fiat radiorum receptione, non aliâ transibit visus noster in plano Horizontis constitutus, aliâ radij luminarium, sed radij Solis ad Lunam in vmbra aëris versantem, eandem inuenient viam per aërem, quam nostri oculi signant. Hîc aliquis obijciat, nihilominus turbatum iri calculum Astronomorum. Nam si non terra eζ sed laxior aëris sphaera νξvmbram proijcit, certè nos terrae insistentes, non aëris superficiei, parallaxes &altitudines Lunae metimur semidiametris terrae. §. non aëris -e. Vmbram igitur in loco transitus Lunae semidiametris terrae non aëris mensi, cum illa tamen ab aëre exoriatur, &supponentes, illam in terra tantam habere crassitiem, quanta est nostra mensura, ortam ex terra, vtique extenuamus illam; vnde fit, vt Sol nimium altus nobis in nostro calculo euadat. Sit elocus, vbi Luna transit, crassities vmbrae ex terra essetρχ. vmbrae verò ex aëre est ψω. hanc per emetientes perinde est, ac si lineas. 4. ζω falsa imaginatione duceremus, quae vt Solem g) comprehendant, Solem longè altius à Sattolli necesse erit. Huiusmodi quippiam obijcienti Astronomo illud vnum respondeo: Verè quidem illum argumentari, sed vltra sensibilitatis terminos. Nam ex cap. 4. Numero 6. prop. 11. apparet, aëris altitudinem vix esse dimidii milliaris, etiamsi horizontis refractio plane 34 sit. Talium verò terrae semidiameter habet 860. Quare dum mille septingentas terrae semidiametros computamus, vna nobis deest ob altitudinem aëris. At potest de 60 semidiametris nobis vna deesse, postquàm omnem obseruandi subtilitatem adhibuerimus. Quare non est haec minutula incertitudo comparanda cum alijs, quibus necessariò ob causas alias Astronomia laborat. 3. De rubore Lunae deficientis. Ne verò quisquam de eo, quod dictum est, haesitet, esse Lunam radijs Solis per aërem admissis &refractis etiamnum illustratam, etiam cùm deficit tota, respiciat diligenter ad Eclipses Lunae totales, inueniet hanc illustrationem in oculos incurrentem. Neque nuper mentionem eius rei quis fecit, in gratiam Refractionum, vt fabulae conuenientem accommodaret Epilogum. Extant veterum sententiae: adeoque hinc nata est opinio, quòd rubor ille sit lumen Lunae proprium. Theon in Commentarijs super 4 Ptolemaei sic philosophatur. Quod deliquium Lunae attinet, Terra hoc incommodo Lunam afficit.