Latin
PROPOSITIO XXXIII
Kepler, Astronomiae pars optica 28
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXV. Calor in materia tempore excitatur. Nam etsi lux comite calore in momento adest, materia tamen, eo ipso quòd materia, tempori subiacet. Calor igitur iam materiatus &passiuus, non nisi tempore gigni potest. Non sic de coloribus, in materiae profundo latentibus. Considerabantur enim vt superficies, ex natura lucis &illustrationis: vnde &illorum à luce illustratio momentanea permanet. PROPOSITIO XXXVI. Lux res destruit &adurit. Nam per 34. in materiam agit. Similia verò sibi facere nititur patientia, more omnium agentium. Ergo materiam adoriens, in qua rerum essentia consistit, res perimit. Id fit extenuatione &inflammatione, vt fiant omnia lux. PROPOSITIO XXXVII. Lux colores rerum tempore dealbat. Nam per 36. materiam destruit. At per 15 colorum essentia consistit in materia: qua pereunte color ipsis perit. Dealbat autem, quia (per eandem) alba luci cognatiora sunt, nigra plus tenebrarum &densitatis materiae participia: plus igitur lux habet in nigris, quod tollat. Id vero fit tempore per 34. 35. PROPOSITIO XXXVIII. Lux nigra faciliùs inflammat quàm alba. Nam per 30. minus radiorum a nigris revibratur, plus igitur in illis consumitur. Plus igitur lux de opere suo collocat in nigra, quod per 36. consistit in destruendo &inflammando. Hinc orta est opinio, nigris cogi radios, albis dissipari. Conclusionis loco notetur hîc sexta tertii Vitellionis. Testatur experientia, inhaerescere species visionis fortis in visu aliquantisper, etiam cum remouetur corpus lucidum, à quo species in oculum descenderat. Id adeò, vt etiam confundatur superstes illa species, cum coloribus aliarum rerum, ad quos spectandos visus adhuc imbutus transfertur. Id ab experientia traductum huc, probare à priore non possumus. Principia enim sunt adsciscenda plus quam Optica. Id solùm contra vulgatum loquendi morem notetur, species illas non in humoribus oculi adhaerescere, nec esse lucis vel colorum species: Nam hoc repugnat naturae perspiciorum &lucis, &principiis opticis. Semper enim species cum suo corpore ponitur, cuius est species, &intersepto corpore per opacum aliquid, species vmbra contrariâ perimitur. Sic humores eo ipso quod perspicui sunt, species nunquam suscipiunt, sed transmittunt. At nec in tunicis opacis haeret hoc quicquid est speciei. Rursum enim color nullus, superficies opaca nulla excitur &radiosa constituitur, nisi à praesente &non impedito lucido corpore.