Latin
PROPOSITIO XXXIII
Kepler, Astronomiae pars optica 29
Unproofread scanNot analysed yet
Relinquitur ergo, vt illud, quod inhaeret oculo, sit non lucis, sed illustrationis, actionis &passionis species: quemadmodum ab ictu sensus doloris superest, quae species quaedam illius passionis esse intelligitur: quemadmodum &in motu violento species quaedam eius in proiectile commigrat, idque aliquousque prouehit, etiam postquam qui motum dederat, manum subduxit. Cumque omnis sensus per neruos, &qui his vehuntur spiritus, perficiatur, ergo in spiritibus residebit haec visionis species, non in humoribus. Huius affectionis infra fiet necessaria mentio.