Latin
APPENDIX AD CAPVT PRIMVM: ET
Kepler, Astronomiae pars optica 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
APPENDIX AD CAPVT PRIMVM: ET VENTILATIO ARGVMENTORVM ARISTOtelis de visione lib. 2. de Anima cap. 7. EO vanitatis peruenerunt inepta hominum studia, vt nullius opera celebris fiat, nisi Equi aut aedificet, aut incendat Dianae templum: qui inquam aut muniat se authorirate Aristotelis, aut contra eum, quaesita ostentatione, in acie consistat. Quae adeò causa est, cur Opticorum verißima axiomata (hoc capite amplificata) hactenus neglectim fuerint habita, &per hanc Opticorum paucitatem, praeter meritum, Aristoteleis tenebris posthabita, dum vbique regnat Aristoteles, dißimulantibus Opticis, &sua priuatim libertate contentis. Vt igitur contraria contrariis collatione facta illustrentur, &Aristotelici tandem in Opticorum scholam seu discendi seu contradicendi studio pertrahantur, libuit hic Aristotelis de visione commenta ex professo discutere. Propria quidem capitis quinti materia, si voces &titulos spectes, cùm primi capitis materia sit lux &colores, natura priores visu &oculo, quae in quintum caput retuli. Sed ita comparata sunt Aristotelis argumenta, vt parùm admodum ex capite quinto mutuandum, caetera rectißimè hoc loco expedienda videantur. Primum sententias singulas pensitabo &quae inde sequantur. Deinde seriem integram argumentorum texam, adque ea respondebo. Sunt igitur hae praecipuae sententiae.