Latin
CAPVT VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 290
Unproofread scanNot analysed yet
Nam haec commemoratio non tantum hic vtilis est, sed etiam ad aliud opusculum, quod de anni magnitudine meditor, Deo vitam &vires suppeditante, planè necessaria. Dionysius Halicarnasseus lib. 2. Aiunt, inquit, in conceptu Romuli totum Solem defecisse, &tenebras omnimodas, planè vt noctu, terras tenuisse; idemque &in decessu eiusdem factum. Fabula videri posset. At fidem conciliat ei calculus Prutenicus, quamuis non planè certissimus: qui tamen in hac incertitudine, annum plane eundem, interstitium annorum planè idem cum aetate Romuli 55. annorum indicat, quibus duae magnae Solis Eclipses contigerint. Nam etsi prior eclipsis proditur digitorum 7 1/2. posteriory ! facilè tamen fieri potest, vt calculus emendatus (indiget enim emendatione) alterutram totalem prodat. Herodotus libro 2. de bello, Lydos inter &Medos. Sextoannopugna conserta accidit durante conflictu, vt ex die repentè nox efficeretur. Hanc diei mutationem Thales Milesius Ionibus praedixit futuram, tempus addens, hunc ipsum annum, quo &mutatio ista facta est. Cùm autem Herodotus Lunae mentionem non faciat, er atquippe imperitus astronomię; ne quis igitur existimet prodigium aliud fuisse, Plinius nos confirmat, qui lib. 2. cap. 2. Thaleti Milesio primo apud Graecos hanc doctrinam ascribit praedicto Solis defecta, qui sub Astyage rege factus sit, Olympiadis 48anno 4. Buntingus igitur anno indicato Nouilunium eclipticum inuenit digitosque, indice Prutenico, nondum certissimo, calculo, vndecim &dimidium, Luna ad perigaeum appropinquante. in 1. gradu Geminorum, aestate illa a cuius medio incipiebat annus 4. olympiadis 48ra. Idem Herodotus libro 7. Cùm Xerxes Sardis Abydum proficisceretur cum exercitu; Sol relinquens ex coelo sedem, inconspicuus erat, non existentibus nubilis, sed serenitate, vt plurimùm: pro die verò, nox extitit. Cùm transitus Xerxis in Europam in eum inciderit annum, cuius aestate Olympias 75 celebrata est (hoc enim Xerxi iam Graeciam ingresso retulerunt aliqui, spectare Graecos Olympia, securos) &verò calculus astronomicus eo anno nullam Solis eclipsin exhibeat; iure credideris, prodigium in Sole factum, inspectante vniuerso exercitu: (Nam Buntingus nugas agit eclipsi producta vix 3 digitorum, eaque anno priore) nisi biennio post hunc Xerxis transitum, calculus Prutenicus, maximam Solis eclipsin ostenderet, horâ post meridiem primâ in Asia, eamque die 17 Februarij, in 2422, &sic primo vere, quod Herodoti recensioni congruit. Suspicor igitur lapsam esse famam, eo quòd Xerxes bis fortasse Sardibus iuerit.