Latin
CAPVT VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 291
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quamuis Xerxes esset vndique victus, primo &secundo annoOlympiadis 75. tamen anno tertio Pausaniam de proditione sollicitauit, eiusque rei gratiâ forsan, quo tempore haec Eclipsis contigit, ad littus processit cum excercitu. Nam anno sequente Pausanias proditionis huius conuictus, &fame enectus fuit. Huc facit illa Magorum interpretatio, è re praesenti sumpta, significari Graecis defectum ciuitatum Saepe cogitaui, an haec ipsa sit Eclipsis, quae Cleombroto ad Istlmum sacrificanti apparuit, eo vere, quod proximè secuta est clades Mardonii: sed calculus non consentit. Et nescias, an per haec Herodoti verba δῆλιος ἡμαυρόθηeclipsis intelligatur, an qualiscunque obscuratio, seu offuscatio. Haec igitur paulò incertior est. Thucidides lib. 2. anno primo belli Pelopponnesiaci memorabilem Eclipsin Solis describit, quę in annum 2. Olymp. 87. incidit. Sol defecit post meridiem, &rursum impletus est, cum factus esset Lunae nascentis similis, &stellae nonnullae effussissent. Fuit 3. Augusti forma Iuliana, ante C. 431. Cùm saepe sub integras eclipses stellae non compareant, videtur author non de partiali eclipsi loqui, in qua Sol in Lunare cornu fuerit attenuatus: sed planè de totali, vbi Sol deinde per species Lunae nascentis exordio capto, fuerit iterum impletus, euiusmodi descriptio infra ex vita Ludovvici sequetur. Nam cùm post annos septem rursum eclipsis incidisset non modica, sed septem digitorum, quantam Moestlinus ex Prutenicis inuenit, distincte ramen author de ea loquitur. De sole nonnulla pars defecit, ἐλλιπας ἐγ ἔνετο indicans, non totum defecisse. Hic simpliciter ὁ ἤλιος ἐξέλιτε. Cur autem adderet illa γενόμενος μηνοειδὴς, causa videtur eadem, quę impulit ipsum hęc addere, videri sibi defectum Solis in solo nouilunio posse contingere. Confirmaturus enim hanc suam opinionem, quod Luna Solari lumini obstet in eclipsi, (Astronomiâ tunc inter Gręcos nondum excultâ) addit, quae viderit, Solem scilicet paulatim, vt aliàs Luna solet, iterum impletum, ipso defectu, &cauitate sua, Lunae rotunditatem prodidisse, sibi obstantem. Liuius dec. 4. l. 7. Lucio Cor. Scipione &C. Laelio Coß. per eos dies, quibus profectus ad bellum Cos. Ludis Apollinaribus a. d. v. Eid.