Latin
CAPVT VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 296
Unproofread scanNot analysed yet
Anno 1560. 21. Augusti Clauius testis, Conymbriae Solem circa meridiem non modico tempore contectum latuisse, tenebras fuisse quodammodo nocturnis maiores; neque enim quo pedem quis poneret, videre potuisse, clarißimèque stellas in coelo apparuisse: aues etiam, mirabile dictu, ex cere in terram, prae horrore tam tetrae obscurationis decidisse. Luna περίγειος. Huic igitur vni, vt fides haberetur, quam ei Tycho negabat, tot antecedentium coaceruatione opus fuit. Viennae Austriae, referente Mercatore, obseruarunt Tilemannus Stella &Paulus Fabricius H. 1. 40. digitos 5/2. Calculus Tychonicus veram coniunctionem Vraniburgi monstrat H. I. 20. p. m. Cornelius Gemma Louanij initium notauit statim post 11. finem h. 1. 23. digitos 71 ferè. Ex his quidem exemplis hoc vtplurimum apparet, Luna terris proximâ, secutas nocturnas tenebras, ex causis opticis seu astronomicis. At non esse has solas causas, quin ab aëris circumstantia plurimùm vel impediantur vel adiuuentur, demonstrat inaequalis noctium consuetarum claritas. Nam si de mera nocte aër quandoque ob albicantem colorem, crassitiei signum (quod de Ponto testatur Aristoteles) lumina stellarum ita combibit, vt tota nocte quoddam crepusculorum lumen aemuletur: quid non praestare hoc adiumento possit vel tenuissima Solis particula huiusmodi crassum aërem &terras, vltra pauca à nobis milliaria, illustrans, lucemque illis communicans, ad nos porrò reuibrandam. Ecce argumenta inaequalis huius noctium claritatis ab aëre prouenientis. Anno 1599. in Eclipsi mensis Ianuarij vel Febi uarij, bruarii, cuius supra facta mentio, nondum dimidia diametro tenebris immersa, totum Lunae marginem videre potui. Anno 1601 Decembri tenuissimo cornu superstite, caliginosam tamen partem non vidi. Fuit tamen eadem anni tempestas. Anno 1603 mense Maio cum tertia diametri pars restaret, viderunt tamen aliqui marginem obscurum. Sequente Nouembri, cum non quarta pars in vmbrâ esset, visus tamen margo. 3.