Latin
CAPVT VIII
Kepler, Astronomiae pars optica 295
Unproofread scanNot analysed yet
Confer cum illa Ammiani Marcellini. Matutinae namque peculiare quid habent, cur sint tetriores: vmbrâ Lunae desuper horizontem, ceu ictu quodam feriente, &auroram extinguente. Quo faciliùs auo meo credo, qui referre mihi solitus est, vti quodam (Anno videlicet 1530. 29. Martij) coelo frigidissimo cùm vix diluxisset, repentè iterum fuerit extincta lux diei, inque noctem versa. Quam quidem Eclipsin calculus Tychonicus non patitur totalem esse. Cyprianus quoque tetram appellat, nescio an ex ευτοψία. Fuit Luna versus perigaeum. Anno 1133. 2. Augusti, recensent Historici eclipsin Solis maximam, calculus totalem concedit. Anno 1187. 4. Septembris, Eclipsis Solis adeò magna, vt stellae per diem visae sint, ranquam in nocte. Totalis igitur, vt collatione priorum apparet. Luna in perigaeo. Anno 1191. Totalis Solis eclipsis facta, Albericus. At Luna in Apogaeo tamen fuit. Anno 1241. die 6 Octobris magna Solis Eclipsis. Gemma totalem ait. Fuit haec quoque matutina. Anno 1415. 7. Iunij, horribilis fuit Eclipsis Solis. Leouitius. Totum Solem tectum fuisse colligitur ex Historico Polonico. Luna circa perigaeum. Anno 1485. 16. Martij, defecit Sol, Walthero aestimatore, ad II digitos, quem vtique visus nonnihil fefellit, ob causas supra explicatas. Nam alibi fuerunt merae tenebrae, adeò vt candelis accensis opus asset: esset: in vrbibus gallinae, foris diuersi generis animalia ad solitae quietis nocturna loca se contulere, Lycosthene teste. Luna in perigaeo. Anno 1544. 14. Ianuarij, Eclipsin Gemma Frisius obseruauit per foramen) 10 digitorum, falsus itaque est, vt demonstratum cap. 2. Et maior fuit defectus. Functius vndecim digitos aestimauit: sed &hunc oculi fefellerunt, vt cap. 5. dictum: omninò parum superfuit, &alicubi totus Sol latuit. Hinc Functius diem, ait, coepisse iterum noctescere, tanquam in crepusculum vespertinum, &volucres coeli, quae prima luce fuerant hilares, cùm tantae subitò occurrerent tenebrae, obtumescere coepisse. Luna à perigaeo ascendebat.